- CAPUT Victimae
- CAPUT VictimaePeculiariter olim consideratum. De Hirco emissario Moses, Levit. c. 16. v. 20. et seqq. Et offeret (Aaron) hircum vivum: et imponet utramque manum super caput hirci vivi et consitebitur super eum omnes iniquitates filtorum Israelis, et omnes praevaricationes eorum, ex quibusvis peccatis. Et, cum eas hirct capiti imposuerit, amandabit eum in desertum per manum viri parati; et portabit hircus omnes iniquitates eorum in terram divulsam et hircum in desertum mittet. Qui ritus imponendi manus super Caput victimae, non hî solum usurpatus. Eius enim vestigia quoque videre est, Levit. c. 1. v. 4. et c. 3. v. 2. et c. 4. v. 4. et 33. et c. 8. v. 14. et 18. in sacrificiis omne genus, i. e. tam pacificis, quam expiatoriis. Multis illum describit Maimonides de Oblationibus, c. 3. sect. 6. 8. 9. etc. Neque oblcura eius ratio. Victimam enim offerens, hôc ritu eam tradebat Deo et Quasi manumittebat, professus se renuntiare iuri, quod in istud animal habebat, seque illud dominio suo eximere et cultui Divino dicare. Quomodo prisci Romani, servum inlibertatem asserendum manu tenebant, dicentes, Hunc hominem liberum esse volo. Sed et eôdem ritu iram Dei peccator deprecabatur, eamque immitti petebat in illius victimae caput, quam suô locô ponebat. Proinde summus Pontifex d. l. in sollenni Expiationis festo, totius Ecclesiae personam sustinens, iubetur, utrâque manu in lnrci caput impositâ, Istaelitarum omnia peccata confiteri, côque ipsô hircum devovere, ut, quidquid poenarum in populum, propter admissa peccata, impenderer, in illum converteretur. Neque dubium, quin inde ad Aegyptios manaverit similis ritus. Deillis namque sic Herodot. l. 2. c. 39. Καταρέονται δὲ τάδε λέγοντες τῇσι κεφαλῇσι, εἴτε μέλλοι, ἢ σφίσι τοῖσι, θύουσι, ἢ Αἰγύπτῳ τῇ συναπάσῃ κακὸν γενέςθαι, ἐς κεφαλὴν ταύτην τραπέςθαι. Exsecrantur autem (victimarum) capita in haec verba, ut, si qutd mali aut ipsis immolantibus, aut toti Aegypto futurum sit, id in hoc caput convertatur. Sequitur, per universam Aegyptum idem fieri, κατὰ τὰς κεφαλὰς τῶ ςθυομένων κτηνέων, Circa pecudum immolandarum capita: et inde esse quod οὑδὲ ἄλλου οὐδενὸς ἐμψύχου κεφαλῆς γεύσεται Αἰγυπτιων οὐδεὶς, neme Aegyptiorum de ullius animantis capite gustat. Dum autem utrâque manu in Hirci Caput nitebatur Sacerdos summus, hâc oratione usus esse legitur in Ioma, c. 6. fol. 66. a. Rogote, Domine, Peccârunt, inique egerunt, praevaricati sunt coram te populus tuus Domus Israel. Quaeso, Domine, expia nunc peccata, iniquitates et praevaricationes, quibus peccârunt, inique egerunt, et praevaricati sunt in te populus tuns domûs Israsel, et prout seriptum habetur in lege Mosis servi tui, Quta istô die vos expiabit, ad vos mundandos ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. Sacerdotes vero et populus, qui stabat in atrio, auditô Nomine explicatô, ex ore Sacerdotis Summi, flexis genibus adorantes proni in faciem dicebant, Benedictus sit Dominus, gloria Regni eius sit in aeternum. Quâ oratione peractâ, hircus in solitudinem deducebatur, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. 1. 2. c. 54. Promontoria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.